monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 75, 1
Bachmyntza calida est, sed tamen aliquantulum frigida, et moderate comedi potest, et comesta nec prodest homini, nec multum ei obest. Cum de multis cibis et potibus stomachus eius gravatur et inde dumphet, iste bachmyntzam aut crudam aut coctam cum carnibus, aut in suffen aut in muse coctam saepe comedat, et dumpho cessabit, quia pinguia et calida viscera et smero eius aliquantum infrigidat, et ita dumpho minuetur.